Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 39 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat [2] fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui [3] qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius [4] invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant [5] benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam

[6] nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu [7] post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum [8] qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua [9] nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum [10] huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum

[11] accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret [12] et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras [13] cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam [14] vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem [15] et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras

[16] in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum [17] et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi [18] cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras [19] his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde [20] tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus

[21] fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris [22] qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat [23] nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat

< previous | Chapter 39 | next >