Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 35 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum [2] Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra [3] surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei [4] dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem [5] cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes

[6] venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo [7] aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum [8] eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus [9] apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei [10] dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel

[11] dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur [12] terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te [13] et recessit ab eo [14] ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum [15] vocansque nomen loci Bethel

[16] egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel [17] ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium [18] egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae [19] mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem [20] erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem

[21] egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis [22] cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim [23] filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon [24] filii Rahel Ioseph et Beniamin [25] filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim

[26] filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae [27] venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac [28] et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum [29] consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui

< previous | Chapter 35 | next >