The Covenant of circumcision.
[1] Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.
[2] Ponamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
[3] Cecidit Abram pronus in faciem.
[4] Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
[5] Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.
[6] Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
[7] Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
[8] Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, eroque Deus eorum.
[9] Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
[10] Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :
[11] et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
[12] Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :
[13] eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
[14] Masculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
[15] Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
[16] Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
[17] Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?
[18] Dixitque ad Deum : Utinam Ismael vivat coram te.
[19] Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et semini ejus post eum.
[20] Super Ismael quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
[21] Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
[22] Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
[23] Tulit autem Abraham Ismael filium suum, et omnes vernaculos domus suae, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suae : et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.
[24] Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui.
[25] Et Ismael filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.
[26] Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius ejus :
[27] et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenae pariter circumcisi sunt.
|