Noe with his family go into the ark. The deluge overflows the earth.
[1] Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.
[2] Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
[3] Sed et de volatilibus caeli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universae terrae.
[4] Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae.
[5] Fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus.
[6] Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
[7] Et ingressus est Noe et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.
[8] De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,
[9] duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Dominus Noe.
[10] Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
[11] Anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt :
[12] et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
[13] In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :
[14] ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres,
[15] ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
[16] Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.
[17] Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
[18] Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terrae : porro arca ferebatur super aquas.
[19] Et aquae praevaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
[20] Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
[21] Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram : universi homines,
[22] et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt.
[23] Et delevit omnem substantiam quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca.
[24] Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
|