|
[1] his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis
[2] dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
[3] addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit
[4] statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem
[5] eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum
[6] credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
[7] dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam
[8] at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam
[9] respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam
[10] qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit
[11] descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
[12] cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum
[13] dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis
[14] verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia
[15] tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
[16] generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
[17] cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas
[18] in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
[19] Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
[20] et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
[21] et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos
|
|
|
|