Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent [2] videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant [3] dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum [4] gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi [5] videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore

[6] paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus [7] delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos [8] Noe vero invenit gratiam coram Domino [9] hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit [10] et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth

[11] corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate [12] cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram [13] dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra [14] fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus [15] et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius

[16] fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea [17] ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur [18] ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum [19] et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini [20] de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere

[21] tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum [22] fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus

< previous | Chapter 6 | next >