Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

[1] haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt [2] Ruben Symeon Levi Iuda [3] Isachar Zabulon et Beniamin [4] Dan et Nepthalim Gad et Aser [5] erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat

[6] quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa [7] filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram [8] surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph [9] et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis [10] venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra

[11] praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses [12] quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant [13] oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis [14] atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur [15] dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua

[16] praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate [17] timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares [18] quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis [19] quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt [20] bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis

[21] et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos [22] praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate

< previous | Chapter 1 | next >