Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 21 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est [2] concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus [3] vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac [4] et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus [5] cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac

[6] dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi [7] rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni [8] crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius [9] cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham [10] eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac

[11] dure accepit hoc Abraham pro filio suo [12] cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen [13] sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est [14] surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee [15] cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant

[16] et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit [17] exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est [18] surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum [19] aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere [20] et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius

[21] habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti [22] eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis [23] iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena [24] dixitque Abraham ego iurabo [25] et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius

[26] respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie [27] tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus [28] et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum [29] cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum [30] at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum

[31] idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt [32] et inierunt foedus pro puteo Iuramenti [33] surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni [34] et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis

< previous | Chapter 21 | next >