Latin Vulgate Bible

< prev Book of Genesis next >
< prev Chapter 28 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Jacob's journey to Mesopotamia: his vision and vow.

 1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, praecepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :  2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriae, ad domum Bathuel patris matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.  3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.  4 Et det tibi benedictiones Abrahae, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo.  5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccae matris suae.

 6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriae, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem praecepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :  7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :  8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :  9 ivit ad Ismaelem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham, sororem Nabaioth.  10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

 11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.  12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,  13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.  14 Eritque semen tuum quasi pulvis terrae : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.  15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quae dixi.

 16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.  17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli.  18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.  19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quae prius Luza vocabatur.  20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

 21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,  22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quae dederis mihi, decimas offeram tibi.

< prev Book of Genesis next >
< prev Chapter 28 next >

 
TOP OF PAGE