Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 23 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] vixit autem Sarra centum viginti septem annis [2] et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam [3] cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens [4] advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum [5] responderuntque filii Heth

[6] audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum [7] surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth [8] dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor [9] ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri [10] habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens

[11] nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum [12] adoravit Abraham coram populo terrae [13] et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo [14] respondit Ephron [15] domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum

[16] quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae [17] confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum [18] Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius [19] atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan [20] et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth

< previous | Chapter 23 | next >