Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 22   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

The faith and obedience of Abraham is proved in his readiness to sacrifice his son Isaac. He is stayed from the act by an angel. Former promises are renewed to him. His brother Nachor's issue.

[1] Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum. [2] Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. [3] Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus. [4] Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul : [5] dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

[6] Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, [7] dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti? [8] Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. [9] Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. [10] Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.

[11] Et ecce angelus Domini de caelo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum. [12] Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. [13] Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. [14] Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit. [15] Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo, dicens :

[16] Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me : [17] benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, [18] et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae. [19] Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. [20] His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :

[21] Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, [22] et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, [23] ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahae. [24] Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 22   next >