Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 26 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara [2] apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi [3] et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo [4] et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae [5] eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit

[6] mansit itaque Isaac in Geraris [7] qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem [8] cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua [9] et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam [10] dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens

[11] qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur [12] seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus [13] et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est [14] habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini [15] omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo

[16] in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde [17] et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi [18] rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat [19] foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam [20] sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam

[21] foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias [22] profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram [23] ascendit autem ex illo loco in Bersabee [24] ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham [25] itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum

[26] ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum [27] locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis [28] qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus [29] ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini [30] fecit ergo eis convivium et post cibum et potum

[31] surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum [32] ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam [33] unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem [34] Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci [35] quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae

< previous | Chapter 26 | next >