Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum [2] rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola [3] factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino [4] Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius [5] ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius

[6] dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua [7] nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius [8] dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum [9] et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum [10] dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra

[11] nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua [12] cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram [13] dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear [14] ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me [15] dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum

[16] egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden [17] cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch [18] porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech [19] qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella [20] genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum

[21] et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo [22] Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma [23] dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum [24] septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies [25] cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain

[26] sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini

< previous | Chapter 4 | next >