|
[1] Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
[2] quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
[3] Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
[4] at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
[5] deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
[6] filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
[7] fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
[8] et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum
[9] et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
[10] quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
[11] et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
[12] hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
[13] et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
[14] Masma quoque et Duma et Massa
[15] Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
[16] isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
[17] anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum
[18] habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
[19] hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac
[20] qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
[21] deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
[22] sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum
[23] qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet
[24] iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
[25] qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob
[26] sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
[27] quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
[28] Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob
[29] coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus
[30] ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom
[31] cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
[32] ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
[33] ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita
[34] et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset
|