Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 45 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae [2] elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis [3] et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti [4] ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto [5] nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum

[6] biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti [7] praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis [8] non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti [9] festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris [10] et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides

[11] ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides [12] en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos [13] nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me [14] cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius [15] osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum

[16] auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius [17] dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan [18] et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae [19] praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes [20] ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt

[21] fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere [22] singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis [23] tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes [24] dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via [25] qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob

[26] et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis [27] illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius [28] et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar

< previous | Chapter 45 | next >