|
[1] ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam
[2] erat autem dives valde in possessione argenti et auri
[3] reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai
[4] in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini
[5] sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula
[6] nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter
[7] unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra
[8] dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus
[9] ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam
[10] elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor
[11] elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo
[12] Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis
[13] homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis
[14] dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem
[15] omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum
[16] faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit
[17] surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam
[18] movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino
|
|
|
|