Abraham's servant, sent by him into Mesopotamia, bringeth from thence Rebecca, who is married to Isaac.
[1] Erat autem Abraham senex, dierumque multorum : et Dominus in cunctis benedixerat ei.
[2] Dixitque ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus quae habebat : Pone manum tuam subter femur meum,
[3] ut adjurem te per Dominum Deum caeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito :
[4] sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac.
[5] Respondit servus : Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es?
[6] Dixitque Abraham : Cave nequando reducas filium meum illuc.
[7] Dominus Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens : Semini tuo dabo terram hanc : ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo :
[8] sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento : filium meum tantum ne reducas illuc.
[9] Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc.
[10] Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor.
[11] Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit :
[12] Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
[13] Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
[14] Igitur puella, cui ego dixero : Inclina hydriam tuam ut bibam : et illa responderit : Bibe, quin et camelis tuis dabo potum : ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac : et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.
[15] Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua :
[16] puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro : descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur.
[17] Occurritque ei servus, et ait : Pauxillum aquae mihi ad bibendum praebe de hydria tua.
[18] Quae respondit : Bibe, domine mi : celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
[19] Cumque ille bibisset, adjecit : Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant.
[20] Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam : et haustam omnibus camelis dedit.
[21] Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non.
[22] Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem.
[23] Dixitque ad eam : Cujus es filia? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum?
[24] Quae respondit : Filia sum Bathuelis, filii Melchae, quem peperit ipsi Nachor.
[25] Et addidit, dicens : Palearum quoque et foeni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.
[26] Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,
[27] dicens : Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.
[28] Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat.
[29] Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.
[30] Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae, et audisset cuncta verba referentis : Haec locutus est mihi homo : venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquae :
[31] dixitque ad eum : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas? praeparavi domum, et locum camelis.
[32] Et introduxit eum in hospitium : ac destravit camelos, deditque paleas et foenum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo.
[33] Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait : Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei : Loquere.
[34] At ille : Servus, inquit, Abraham sum :
[35] et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est : et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
[36] Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quae habuerat.
[37] Et adjuravit me dominus meus, dicens : Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, in quorum terra habito :
[38] sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo.
[39] Ego vero respondi domino meo : Quid si noluerit venire mecum mulier?
[40] Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam : accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei.
[41] Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi.
[42] Veni ergo hodie ad fontem aquae, et dixi : Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo,
[43] ecce sto juxta fontem aquae, et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me : Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua :
[44] et dixerit mihi : Et tu bibe, et camelis tuis hauriam : ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini mei.
[45] Dumque haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula : descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam : Da mihi paululum bibere.
[46] Quae festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi : Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos.
[47] Interrogavique eam, et dixi : Cujus es filia? Quae respondit : Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus.
[48] Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus.
[49] Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi : sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram.
[50] Responderuntque Laban et Bathuel : A Domino egressus est sermo : non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum.
[51] En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
[52] Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum.
[53] Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebecca pro munere : fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.
[54] Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer : Dimitte me, ut vadam ad dominum meum.
[55] Responderuntque fratres ejus et mater : Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur.
[56] Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam : dimittite me ut pergam ad dominum meum.
[57] Et dixerunt : Vocemus puellam, et quaeramus ipsius voluntatem.
[58] Cumque vocata venisset, sciscitati sunt : Vis ire cum homine isto? Quae ait : Vadam.
[59] Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus,
[60] imprecantes prospera sorori suae, atque dicentes : Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
[61] Igitur Rebecca et puellae illius, ascensis camelis, secutae sunt virum : qui festinus revertebatur ad dominum suum.
[62] Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis : habitabat enim in terra australi :
[63] et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die : cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul.
[64] Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,
[65] et ait ad puerum : Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei : Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se.
[66] Servus autem cuncta, quae gesserat, narravit Isaac.
[67] Qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae, et accepit eam uxorem : et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.
|