|
[1] et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum
[2] Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis
[3] ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
[4] et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis
[5] caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
[6] et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
[7] illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam
[8] sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
[9] sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam
[10] hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
[11] amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo
[12] a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud
[13] omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt
[14] et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est
[15] qui habet aures audiendi audiat
[16] cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus
[17] dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis
[18] venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet
[19] venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis
[20] tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam
[21] vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent
[22] verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis
[23] et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem
[24] verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi
[25] in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis
[26] ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te
[27] omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
[28] venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos
[29] tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris
[30] iugum enim meum suave est et onus meum leve est
|