Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem [2] duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius [3] Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus [4] Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum [5] hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis

[6] sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel [7] euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum [8] infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date [9] nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris [10] non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo

[11] in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis [12] intrantes autem in domum salutate eam [13] et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur [14] et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris [15] amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati

[16] ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae [17] cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos [18] et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus [19] cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini [20] non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis

[21] tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient [22] et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit [23] cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis [24] non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum [25] sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius

[26] ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur [27] quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta [28] et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam [29] nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro [30] vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt

[31] nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos [32] omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis [33] qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis [34] nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium [35] veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam

[36] et inimici hominis domestici eius [37] qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus [38] et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus [39] qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam [40] qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit

[41] qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet [42] et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam

< previous | Chapter 10 | next >