|
[1] mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
[2] et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
[3] tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
[4] dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
[5] et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
[6] principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
[7] consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
[8] propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
[9] tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
[10] et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
[11] Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
[12] et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
[13] tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
[14] et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
[15] per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
[16] habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
[17] congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
[18] sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
[19] sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
[20] princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
[21] respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
[22] dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
[23] dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
[24] videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
[25] et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
[26] tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
[27] tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
[28] et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
[29] et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
[30] et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
[31] et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
[32] exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
[33] et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
[34] et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
[35] postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
[36] et sedentes servabant eum
[37] et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
[38] tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
[39] praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
[40] et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
[41] similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
[42] alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
[43] confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
[44] id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
[45] a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
[46] et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
[47] quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
[48] et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
[49] ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
[50] Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
[51] et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
[52] et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
[53] et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
[54] centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
[55] erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
[56] inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
[57] cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
[58] hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
[59] et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
[60] et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
[61] erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
[62] altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
[63] dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
[64] iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
[65] ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
[66] illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus
|