|
[1] in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
[2] et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
[3] et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare
[4] et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
[5] alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
[6] sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
[7] alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea
[8] alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
[9] qui habet aures audiendi audiat
[10] et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
[11] qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum
[12] qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
[13] ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt
[14] et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
[15] incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
[16] vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt
[17] amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
[18] vos ergo audite parabolam seminantis
[19] omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est
[20] qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
[21] non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
[22] qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur
[23] qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
[24] aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
[25] cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
[26] cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania
[27] accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
[28] et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
[29] et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum
[30] sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
[31] aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
[32] quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
[33] aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
[34] haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
[35] ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
[36] tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
[37] qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
[38] ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
[39] inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
[40] sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
[41] mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
[42] et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
[43] tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
[44] simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
[45] iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas
[46] inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
[47] iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti
[48] quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
[49] sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
[50] et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
[51] intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
[52] ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
[53] et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
[54] et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
[55] nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
[56] et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
[57] et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
[58] et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum
|