DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 17 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

The Transfiguration of Christ: He cures the lunatic child: foretells his passion; and pays the didrachma.

[1] Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: [2] et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. [3] Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. [4] Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. [5] Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.

[6] Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. [7] Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere. [8] Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. [9] Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. [10] Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire?

[11] At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. [12] Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. [13] Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. [14] Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam. [15] Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.

[16] Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. [17] Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. [18] Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? [19] Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. [20] Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.

[21] Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: [22] et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. [23] Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? [24] Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? [25] Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii.

[26] Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.

< previous | Chapter 17 | next >