Douay-Rheims Bible
< | Gospel According to Saint Matthew | >
< previous | Chapter 28 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum [2] et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum [3] erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix [4] prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui [5] respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis

[6] non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus [7] et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis [8] et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius [9] et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum [10] tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt

[11] quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant [12] et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus [13] dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus [14] et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus [15] at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem

[16] undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus [17] et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt [18] et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra [19] euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti [20] docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi

< previous | Chapter 28 | next >