|
[1] in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
[2] et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
[3] Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui
[4] dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam
[5] et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant
[6] die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
[7] unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo
[8] at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae
[9] et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari
[10] misitque et decollavit Iohannem in carcere
[11] et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae
[12] et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
[13] quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus
[14] et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum
[15] vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas
[16] Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare
[17] responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces
[18] qui ait eis adferte illos mihi huc
[19] et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis
[20] et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos
[21] manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis
[22] et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
[23] et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi
[24] navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus
[25] quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare
[26] et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
[27] statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere
[28] respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas
[29] at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum
[30] videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac
[31] et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti
[32] et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
[33] qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es
[34] et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar
[35] et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes
[36] et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt
|