Christ cleanses the leper, heals the centurion's servant, Peter's mother-in-law, and many others: he stills the storm at sea, drives the devils out of two men possessed, and suffers them to go into the swine.
[1] Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae :
[2] et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
[3] Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
[4] Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.
[5] Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
[6] et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
[7] Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.
[8] Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
[9] Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.
[10] Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
[11] Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum :
[12] filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
[13] Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
[14] Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :
[15] et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
[16] Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
[17] ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit : et aegrotationes nostras portavit.
[18] Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
[19] Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.
[20] Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
[21] Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patream meum.
[22] Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
[23] Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :
[24] et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.
[25] Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos, perimus.
[26] Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
[27] Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
[28] Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
[29] Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
[30] Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
[31] Daemones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
[32] Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare : et mortui sunt in aquis.
[33] Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant.
[34] Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
|