Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] initium evangelii Iesu Christi Filii Dei [2] sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam [3] vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius [4] fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum [5] et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua

[6] et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat [7] et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius [8] ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto [9] et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne [10] et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso

[11] et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui [12] et statim Spiritus expellit eum in desertum [13] et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi [14] postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei [15] et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio

[16] et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores [17] et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum [18] et protinus relictis retibus secuti sunt eum [19] et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia [20] et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum

[21] et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos [22] et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae [23] et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit [24] dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei [25] et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine

[26] et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo [27] et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei [28] et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae [29] et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne [30] decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa

[31] et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis [32] vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes [33] et erat omnis civitas congregata ad ianuam [34] et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum [35] et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat

[36] et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant [37] et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te [38] et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni [39] et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens [40] et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare

[41] Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare [42] et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est [43] et comminatus ei statim eiecit illum [44] et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis [45] at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique

< previous | Chapter 1 | next >