|
[1] et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
[2] et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
[3] Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
[4] et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
[5] et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
[6] at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
[7] in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
[8] relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
[9] et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
[10] Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
[11] vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
[12] et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
[13] rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
[14] et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
[15] nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
[16] si quis habet aures audiendi audiat
[17] et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
[18] et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
[19] quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
[20] dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
[21] ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia
[22] furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
[23] omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
[24] et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
[25] mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
[26] erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
[27] qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
[28] at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
[29] et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
[30] et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
[31] et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
[32] et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
[33] et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius
[34] et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
[35] et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
[36] et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
[37] et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui
|