|
[1] et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat
[2] et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua
[3] audite ecce exiit seminans ad seminandum
[4] et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud
[5] aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae
[6] et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit
[7] et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit
[8] et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum
[9] et dicebat qui habet aures audiendi audiat
[10] et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas
[11] et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
[12] ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
[13] et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis
[14] qui seminat verbum seminat
[15] hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum
[16] et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
[17] et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur
[18] et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt
[19] et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur
[20] et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum
[21] et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
[22] non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat
[23] si quis habet aures audiendi audiat
[24] et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
[25] qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo
[26] et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram
[27] et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille
[28] ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica
[29] et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis
[30] et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud
[31] sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra
[32] et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
[33] et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire
[34] sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia
[35] et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra
[36] et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo
[37] et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis
[38] et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
[39] et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
[40] et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei
|