Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam [2] et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum [3] et ait homini habenti manum aridam surge in medium [4] et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant [5] et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi

[6] exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent [7] et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum [8] et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum [9] et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum [10] multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas

[11] et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes [12] tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum [13] et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum [14] et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare [15] et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia

[16] et inposuit Simoni nomen Petrus [17] et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui [18] et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum [19] et Iudam Scarioth qui et tradidit illum [20] et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare

[21] et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est [22] et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia [23] et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere [24] et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud [25] et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare

[26] et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet [27] nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet [28] amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint [29] qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti [30] quoniam dicebant spiritum inmundum habet

[31] et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum [32] et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te [33] et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei [34] et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei [35] qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est

< previous | Chapter 3 | next >