|
[1] et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae
[2] et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
[3] et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
[4] dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari
[5] et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
[6] multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent
[7] cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
[8] exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
[9] videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis
[10] et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
[11] et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
[12] tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos
[13] et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit
[14] cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
[15] et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua
[16] et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum
[17] vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
[18] orate vero ut hieme non fiant
[19] erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
[20] et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
[21] et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis
[22] exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
[23] vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
[24] sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
[25] et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
[26] et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria
[27] et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
[28] a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
[29] sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis
[30] amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant
[31] caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
[32] de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
[33] videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
[34] sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
[35] vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane
[36] ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
[37] quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
|