|
[1] et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
[2] et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole
[3] et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
[4] et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
[5] et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
[6] qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
[7] sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
[8] at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
[9] surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
[10] illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus
[11] et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt
[12] post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam
[13] et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
[14] novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant
[15] et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae
[16] qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur
[17] signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis
[18] serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
[19] et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei
|
|
|
|