Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum [2] et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo [3] qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare [4] quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare [5] et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus

[6] videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum [7] et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas [8] dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine [9] et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus [10] et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem

[11] erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens [12] et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus [13] et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare [14] qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti [15] et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt

[16] et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis [17] et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum [18] cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo [19] et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui [20] et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur

[21] et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare [22] et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius [23] et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat [24] et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum [25] et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim

[26] et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat [27] cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius [28] dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero [29] et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga [30] et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea

[31] et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit [32] et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat [33] mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem [34] ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua [35] adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum

[36] Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede [37] et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi [38] et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum [39] et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit [40] et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens

[41] et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge [42] et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo [43] et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare

< previous | Chapter 5 | next >