|
[1] et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
[2] et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis
[3] et accusabant eum summi sacerdotes in multis
[4] Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant
[5] Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
[6] per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent
[7] erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium
[8] et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis
[9] Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
[10] sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
[11] pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis
[12] Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
[13] at illi iterum clamaverunt crucifige eum
[14] Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum
[15] Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
[16] milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem
[17] et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
[18] et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
[19] et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum
[20] et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
[21] et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
[22] et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus
[23] et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
[24] et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret
[25] erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
[26] et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
[27] et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius
[28] et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est
[29] et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
[30] salvum fac temet ipsum descendens de cruce
[31] similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
[32] Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
[33] et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam
[34] et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
[35] et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat
[36] currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
[37] Iesus autem emissa voce magna exspiravit
[38] et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
[39] videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
[40] erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
[41] et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
[42] et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum
[43] venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
[44] Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
[45] et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
[46] Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
[47] Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur
|