Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Mark | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos [2] et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum [3] at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses [4] qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere [5] quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud

[6] ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus [7] propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam [8] et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro [9] quod ergo Deus iunxit homo non separet [10] et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum

[11] et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam [12] et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur [13] et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus [14] quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei [15] amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud

[16] et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos [17] et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam [18] Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus [19] praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem [20] et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea

[21] Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me [22] qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas [23] et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt [24] discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire [25] facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

[26] qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri [27] et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum [28] coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te [29] respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium [30] qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam

[31] multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi [32] erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura [33] quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus [34] et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget [35] et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis

[36] at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis [37] et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua [38] Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari [39] at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini [40] sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est

[41] et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne [42] Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum [43] non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister [44] et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus [45] nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis

[46] et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans [47] qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei [48] et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei [49] et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te [50] qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum

[51] et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam [52] Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via

< previous | Chapter 10 | next >