|
[1] quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
[2] sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
[3] visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
[4] ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
[5] fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
[6] erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
[7] et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
[8] factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
[9] secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
[10] et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
[11] apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
[12] et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
[13] ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
[14] et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
[15] erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
[16] et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
[17] et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
[18] et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
[19] et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
[20] et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
[21] et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
[22] egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
[23] et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
[24] post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
[25] quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
[26] in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
[27] ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
[28] et ingressus angelus ad eam dixit ave gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
[29] quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
[30] et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
[31] ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
[32] hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
[33] et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
[34] dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
[35] et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
[36] et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
[37] quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
[38] dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
[39] exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda
[40] et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
[41] et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
[42] et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
[43] et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
[44] ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
[45] et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
[46] et ait Maria magnificat anima mea Dominum
[47] et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
[48] quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
[49] quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
[50] et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
[51] fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
[52] deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
[53] esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
[54] suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
[55] sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
[56] mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam
[57] Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
[58] et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
[59] et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
[60] et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
[61] et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
[62] innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
[63] et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
[64] apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
[65] et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
[66] et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
[67] et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
[68] benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
[69] et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
[70] sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
[71] salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
[72] ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
[73] iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
[74] daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
[75] in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
[76] et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
[77] ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
[78] per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
[79] inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
[80] puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
|