Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 16 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

[1] dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius [2] et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare [3] ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco [4] scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas [5] convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo

[6] at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta [7] deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta [8] et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt [9] et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula [10] qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est

[11] si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis [12] et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis [13] nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae [14] audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum [15] et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum

[16] lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit [17] facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere [18] omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur [19] homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide [20] et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus

[21] cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius [22] factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno [23] elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius [24] et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma [25] et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris

[26] et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare [27] et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei [28] habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum [29] et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos [30] at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent

[31] ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent

< previous | Chapter 16 | next >