Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 17 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

[1] et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt [2] utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis [3] adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi [4] et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi [5] et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem

[6] dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis [7] quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe [8] et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes [9] numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto [10] sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus

[11] et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam [12] et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe [13] et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri [14] quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt [15] unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum

[16] et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus [17] respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt [18] non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena [19] et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit [20] interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione

[21] neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est [22] et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis [23] et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini [24] nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua [25] primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac

[26] et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis [27] edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes [28] similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant [29] qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit [30] secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur

[31] in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro [32] memores estote uxoris Loth [33] quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam [34] dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur [35] duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur

[36] respondentes dicunt illi ubi Domine [37] qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae

< previous | Chapter 17 | next >