Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 22 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

[1] adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha [2] et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem [3] intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim [4] et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis [5] et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare

[6] et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis [7] venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha [8] et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus [9] at illi dixerunt ubi vis paremus [10] et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat

[11] et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem [12] et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate [13] euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha [14] et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo [15] et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar

[16] dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei [17] et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos [18] dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat [19] et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem [20] similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur

[21] verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa [22] et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur [23] et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset [24] facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior [25] dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur

[26] vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator [27] nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat [28] vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis [29] et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum [30] ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel

[31] ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum [32] ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos [33] qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire [34] et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me [35] et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil

[36] dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium [37] dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent [38] at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est [39] et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli [40] et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem

[41] et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat [42] dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat [43] apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat [44] et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram [45] et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia

[46] et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem [47] adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum [48] Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis [49] videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio [50] et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram

[51] respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum [52] dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus [53] cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum [54] conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe [55] accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum

[56] quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat [57] at ille negavit eum dicens mulier non novi illum [58] et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum [59] et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est [60] et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus

[61] et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis [62] et egressus foras Petrus flevit amare [63] et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes [64] et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit [65] et alia multa blasphemantes dicebant in eum

[66] et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis [67] et ait illis si vobis dixero non creditis mihi [68] si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis [69] ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei [70] dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum

[71] at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius

< previous | Chapter 22 | next >