Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 23 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

[1] et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum [2] coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse [3] Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis [4] ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine [5] at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc

[6] Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset [7] et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus [8] Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri [9] interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat [10] stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum

[11] sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum [12] et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem [13] Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe [14] dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis [15] sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei

[16] emendatum ergo illum dimittam [17] necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum [18] exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban [19] qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem [20] iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum

[21] at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum [22] ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam [23] at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum [24] et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum [25] dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum

[26] et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum [27] sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum [28] conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros [29] quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt [30] tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos

[31] quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet [32] ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur [33] et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris [34] Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes [35] et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus

[36] inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi [37] dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac [38] erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum [39] unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos [40] respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es

[41] et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit [42] et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum [43] et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso [44] erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam [45] et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium

[46] et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit [47] videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat [48] et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur [49] stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes [50] et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus

[51] hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei [52] hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu [53] et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat [54] et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat [55] subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius

[56] et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum

< previous | Chapter 23 | next >