Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 21 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

[1] respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites [2] vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo [3] et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit [4] nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit [5] et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit

[6] haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur [7] interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient [8] qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos [9] cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis [10] tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum

[11] terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt [12] sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum [13] continget autem vobis in testimonium [14] ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis [15] ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri

[16] trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis [17] et eritis odio omnibus propter nomen meum [18] et capillus de capite vestro non peribit [19] in patientia vestra possidebitis animas vestras [20] cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius

[21] tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam [22] quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt [23] vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic [24] et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum [25] et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum

[26] arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur [27] et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate [28] his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra [29] et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores [30] cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas

[31] ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei [32] amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant [33] caelum et terra transibunt verba autem mea non transient [34] adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa [35] tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae

[36] vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis [37] erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti [38] et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum

< previous | Chapter 21 | next >