Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 18 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

[1] dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere [2] dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur [3] vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo [4] et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor [5] tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me

[6] ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit [7] Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis [8] dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra [9] dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam [10] duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus

[11] Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus [12] ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo [13] et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori [14] dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur [15] adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos

[16] Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei [17] amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud [18] et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo [19] dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus [20] mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem

[21] qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea [22] quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me [23] his ille auditis contristatus est quia dives erat valde [24] videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt [25] facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

[26] et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri [27] ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum [28] ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te [29] qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei [30] et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam

[31] adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis [32] tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur [33] et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget [34] et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur [35] factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans

[36] et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset [37] dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret [38] et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei [39] et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei [40] stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum

[41] dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam [42] et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit [43] et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo

< previous | Chapter 18 | next >