Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

[1] et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo [2] et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant [3] et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis [4] cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem [5] exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud

[6] et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem [7] et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud [8] et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat [9] interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola [10] quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant

[11] est autem haec parabola semen est verbum Dei [12] qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant [13] nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt [14] quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum [15] quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia

[16] nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen [17] non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat [18] videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo [19] venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba [20] et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre

[21] qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt [22] factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt [23] navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur [24] accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas [25] dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei

[26] enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam [27] et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis [28] is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas [29] praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta [30] interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum

[31] et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent [32] erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos [33] exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est [34] quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas [35] exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt

[36] nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione [37] et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est [38] et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens [39] redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus [40] factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum

[41] et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius [42] quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur [43] et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari [44] accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius [45] et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit

[46] et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse [47] videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit [48] at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace [49] adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum [50] Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit

[51] et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae [52] flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit [53] et deridebant eum scientes quia mortua esset [54] ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge [55] et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare

[56] et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat

< previous | Chapter 8 | next >