|
[1] aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
[2] et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt
[3] non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
[4] sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
[5] non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis
[6] dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit
[7] dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
[8] at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora
[9] et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam
[10] erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
[11] et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere
[12] quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua
[13] et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
[14] respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati
[15] respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare
[16] hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati
[17] et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo
[18] dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud
[19] simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius
[20] et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
[21] simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum
[22] et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem
[23] ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos
[24] contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt
[25] cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
[26] tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti
[27] et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis
[28] ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras
[29] et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei
[30] et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi
[31] in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere
[32] et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor
[33] verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
[34] Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti
[35] ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini
|