Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 20 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

[1] et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus [2] et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem [3] respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi [4] baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus [5] at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi

[6] si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse [7] et responderunt se nescire unde esset [8] et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio [9] coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus [10] et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem

[11] et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem [12] et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt [13] dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur [14] quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas [15] et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae

[16] veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit [17] ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli [18] omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum [19] et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam [20] et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis

[21] et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces [22] licet nobis dare tributum Caesari an non [23] considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis [24] ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris [25] et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo

[26] et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt [27] accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum [28] dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo [29] septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis [30] et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio

[31] et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt [32] novissima omnium mortua est et mulier [33] in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem [34] et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias [35] illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores

[36] neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis [37] quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob [38] Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei [39] respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti [40] et amplius non audebant eum quicquam interrogare

[41] dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse [42] et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis [43] donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum [44] David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est [45] audiente autem omni populo dixit discipulis suis

[46] adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis [47] qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem

< previous | Chapter 20 | next >