|
[1] erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
[2] et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
[3] et ait ad illos parabolam istam dicens
[4] quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
[5] et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
[6] et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
[7] dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
[8] aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
[9] et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
[10] ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
[11] ait autem homo quidam habuit duos filios
[12] et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam
[13] et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
[14] et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
[15] et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
[16] et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
[17] in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
[18] surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
[19] et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
[20] et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
[21] dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
[22] dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
[23] et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur
[24] quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
[25] erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
[26] et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
[27] isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
[28] indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum
[29] at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
[30] sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
[31] at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
[32] epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est
|