Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 19 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

[1] et ingressus perambulabat Hiericho [2] et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives [3] et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat [4] et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus [5] et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere

[6] et festinans descendit et excepit illum gaudens [7] et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset [8] stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum [9] ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae [10] venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat

[11] haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur [12] dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti [13] vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio [14] cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos [15] et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset

[16] venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit [17] et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates [18] et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas [19] et huic ait et tu esto supra quinque civitates [20] et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario

[21] timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti [22] dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi [23] et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud [24] et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet [25] et dixerunt ei domine habet decem mnas

[26] dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo [27] verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me [28] et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma [29] et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos [30] dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite

[31] et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat [32] abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum [33] solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum [34] at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet [35] et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum

[36] eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via [37] et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus [38] dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis [39] et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos [40] quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt

[41] et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens [42] quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis [43] quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique [44] ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae [45] et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes

[46] dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum [47] et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere [48] et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum

< previous | Chapter 19 | next >