Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

[1] et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos [2] et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum [3] panem nostrum cotidianum da nobis cotidie [4] et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem [5] et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes

[6] quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum [7] et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi [8] dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios [9] et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis [10] omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur

[11] quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi [12] aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem [13] si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se [14] et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae [15] quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia

[16] et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo [17] ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet [18] si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia [19] si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt [20] porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei

[21] cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet [22] si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit [23] qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit [24] cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi [25] et cum venerit invenit scopis mundatam

[26] et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus [27] factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti [28] at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt [29] turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae [30] nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti

[31] regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic [32] viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic [33] nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant [34] lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit [35] vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint

[36] si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te [37] et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit [38] Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium [39] et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate [40] stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit

[41] verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis [42] sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere [43] vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro [44] vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt [45] respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis

[46] at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas [47] vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos [48] profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra [49] propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur [50] ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista

[51] a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione [52] vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis [53] cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis [54] insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum

< previous | Chapter 11 | next >