Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 7 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

[1] cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum [2] centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus [3] et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius [4] at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes [5] diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis

[6] Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres [7] propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus [8] nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit [9] quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni [10] et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum

[11] et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa [12] cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa [13] quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere [14] et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge [15] et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae

[16] accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam [17] et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem [18] et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his [19] et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus [20] cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

[21] in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum [22] et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur [23] et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me [24] et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri [25] sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt

[26] sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam [27] hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te [28] dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo [29] et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis [30] Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo

[31] cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt [32] similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis [33] venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet [34] venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum [35] et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis

[36] rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit [37] et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti [38] et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat [39] videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est [40] et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic

[41] duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta [42] non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget [43] respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti [44] et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit [45] osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos

[46] oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos [47] propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit [48] dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata [49] et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit [50] dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

< previous | Chapter 7 | next >