|
[1] factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
[2] haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
[3] et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
[4] ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
[5] ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
[6] factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
[7] et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
[8] et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
[9] et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
[10] et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
[11] quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
[12] et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
[13] et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
[14] gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
[15] et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
[16] et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
[17] videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
[18] et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
[19] Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
[20] et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
[21] et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
[22] et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
[23] sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
[24] et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
[25] et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
[26] et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
[27] et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
[28] et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
[29] nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
[30] quia viderunt oculi mei salutare tuum
[31] quod parasti ante faciem omnium populorum
[32] lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
[33] et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
[34] et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
[35] et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
[36] et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
[37] et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
[38] et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
[39] et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
[40] puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
[41] et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
[42] et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
[43] consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
[44] existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
[45] et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
[46] et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
[47] stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
[48] et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
[49] et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
[50] et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
[51] et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
[52] et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines
|