Douay-Rheims Bible
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

[1] Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum [2] diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit [3] dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat [4] et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei [5] et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis

[6] et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa [7] tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia [8] et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies [9] et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum [10] scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te

[11] et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum [12] et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum [13] et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus [14] et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo [15] et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus

[16] et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere [17] et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat [18] Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me [19] praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis [20] et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum

[21] coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris [22] et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph [23] et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua [24] ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua [25] in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra

[26] et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam [27] et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus [28] et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes [29] et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum [30] ipse autem transiens per medium illorum ibat

[31] et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis [32] et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius [33] et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna [34] dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei [35] et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit

[36] et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt [37] et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis [38] surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea [39] et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis [40] cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos

[41] exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum [42] facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis [43] quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum [44] et erat praedicans in synagogis Galilaeae

< previous | Chapter 4 | next >